Full text: 
Exsultemus fratres spiritali gaudio in hoc natalitio exsultent simul pauper et dives peregrini atque cives in tanta festivitate sanctissimorum martyrum Dionisii rustici et Eleutherii ex quibus veneramur maximo studio Dionisium Ariopagitam hunc totis viribus invocantes petimus ut nos nostrumque locum suis semper muniat precibus
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: