Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis
Omnes enim vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram unus est enim pater vester qui in caelis est nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
Fac domine deus quia verbum tuum Christe rex | Processit de virgine o genitrice dei Mariae | Concessit namque sua virtute hic namque in gremio in caelum terram in se o regentem virgo dei genetrix est...
Desiderium vobis fieri consors dixit beatus Proculus sanctis martyribus ut sit nobis una voluntas et unum certamen pro domino nostro Jesu Christo ut mereamur in gloriam ejus intrare et benedicere...
Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitabat in vobis templum enim domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honorem gaudia templi tempore festo