Full text: 
Miserere Pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram Patris aequitatem judicas suspende iram et gladium Miserere | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Brachium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte Domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrymas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius Pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius Pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum
Genre: 
Mass/Office

Litany

Notes: 
Huglo. “Les Preces des graduels aquitains empruntées à la liturgie hispanique.” Hispania Sacra 8:361–83. Fernandez. "Notes sur les origines du rondeau. Le «répons bref» — les «preces» du Graduel de Saint-Yrieix." Cahiers de civil. méd. 75:265-75.