Full text: 
Audit tyrannus anxius adesse regum principem qui nomen israel regat teneatque David regiam | Exclamat amens nuntio successor instat pellimur satelles i ferrum rape perfunde cunas sanguine | Quid proficit tantum nefas quid crimen herodem iuvat unus tot inter funera inpune Christus tollitur | Iesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse