Full text: 
Rex sempiterne caelitum rerum creator omnium aequalis ante saecula semper parenti filius | Nascente qui mundo faber imaginem vultus tui tradens adamo nobilem limo jugasti spiritum | Cum livor et fraus daemonis foedasset humanum genus tu carne amictus perditam formam reformas artifex | Qui natus olim e virgine nunc e sepulcro nasceris tecumque nos a mortuis jubes sepultos surgere | Qui pastor aeternus gregem aqua lavas baptismatis haec est lavacrum mentium haec est sepulcrum criminum | Nobis diu qui debitae redemptor affixus cruci nostrae dedisti prodigus pretium salutis sanguinem | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: