Full text: 
Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera praeli in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus exime vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse