Full text: 
Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Notes: 
Stanzas 3 and 4 are misplaced on fols. 94r - 95r.