Full text: 
Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: