Full text: 
Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: