Full text: 
Rex angelorum prepotens qui sponte pauper factus es ut nos per evum divites in ethre tecum poneres | Largire nobis prospera crucis sacra sollempnia gratesque da psolvere nagne tuae clementiae | Qui sustinens obprobria fel vincla sputa verbera mortemque nobis perpetis vitae parasti gloriam | Nunc clarus in regno tuo nostri memento quaesumus ut cum latrone perfrui da paradisi gaudiis | Tecum patrem piissimum simulque sancto spiritu inferna terre sidera tremunt adorant concrepant
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse