Genre: 
Full text: 
Lectio actuum apostolorum In diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eórum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Et ait Ecce video caelos apertos et Fílium hominis stantem a dextris Dei Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum Et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum Positis autem genibus clamavit voce magna dicens Domine ne statuas illis hoc peccatum Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino
Feast: 
Fulltext source: 
F-Pn Ms Latin 17305