Genre: 
Full text: 
In diebus illis Vidi supra montem Sion Agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni Et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei et ante quattuor animalia et seniores Et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt Hi sequuntur Agnum quocumque ierit Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno et in ore ipsorum non est inventum mendacium Sine macula enim sunt ante thronum Dei