Full text:
Paraclitus increatus neque factus neque natus | Patri consors genitoque sic procedens ab utroque | Ne sit minor potestate vel discretus qualitate | Pater alter sed gignendo natus alter sed nascendo | Flamen ab his procedendo tres sunt unum subsistendo | Quisque trium plenus deus non tres tamen dii sed unus | Nam vera fides veneratur tres sed unum confitetur | Dans usiae unitatem et personis trinitatem | In personis nulla prior nulla major nulla minor | Unaquaeque semper ipsa sic est constans atque fixa | Ut nec in se varietur nec in ullam transmutetur | Tu solamen in labore medicamen in languore | Tu in arto liberator et in lapsu relevator | Da fidem spem caritatem da discretam pietatem | Da contemptum terrenorum appetitum supernorum
Genre:
Usual feast:
Analecta Hymnica:
AH 9, 2
- Log in to post comments