Genre: 
Full text: 
O qui caelorum contines regna | Dolentum qui consolatio comprobaris unica | Umbrosae qui fles Jerusalem ruitura moenia | Nosmet a ruina vera petimus libera | Praevenire tua nostra tribue lamenta | O anima miserrima hoc lamento signata | Quae diem transitoriam hic celebras deflendam | Malis absconsis time ventura tempora | In die poenas ne perferas aliena | Ne valle circumdata depressa angustia requiras latibula | Ne terrae consternata lapidibus vacua ipsis gemas misera | Visitationes quia praesentis inscia | Delectationes tuas sequeris avida | Exclama peccavimus reatum cognoscimus detur gratis venia | Ad te jam confugimus a malis eruamur refugium Domine | Te da demus ut gratias per cuncta saecula
Fulltext source: 
AH 09 049. AH lists under Qui caelorum!