Full text: 
Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
Graduale Nitriensis