Full text: 
Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor pauperum Sequenti nocte pallio tectus dicebat dominus hanc vestem mihi tradidit Martinus catechuminus Mundus mundi divitias odio semper habuit et cum sanctis paupertatem pauper dilexit et coluit Post dimisit militias datus Dei servitio vires frangebat corporis vigiliis ieiunio Suscitavit tres mortuos in virtute trinitatis latronem fidem docuit seminator veritatis Devoratores piscium mersos vidit in flumine dixit fugite formam daemonum facto recedit agmine Sacro perunctum oleo mutum loquentem reddidit Plebs gavisa miraculo in Jesum Christum credidit Iste suum praescivit obitum quod cum fuit fratribus cognitum dolor parit fletus et gemitus Ne deseras nos clamant filii grex tuus est expers consilii hanc invadunt daemones impii Ad haec sanctus maerens respondit anxium si populo tuo sum necessarius velle tuum doce deus propitius Deus dixit audi fili consilium hoc est velle meum accipe bravium vitam perpetuam victoris praemium Martinus igitur ad nutum domini caelos ingreditur Cum sanctis fratribus caelorum civibus laetus suscipitur Tu qui vides Christum in partis sinibus et es ante deum Cum senioribus ora sancte praecul pro peccatribus amen
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
SK-Sk (Spišska Kapitula) Graduale Scepusiense