Genre: 
Full text: 
Rex laudes Christe nostras vultu nunc sereno capias | Impius ne nobis hostis ut optat noceat Pectora sed casta spiritus sanctus protegat | Tu princeps pastorum populum hunc jugiter Petre serva Laxara crimina cui data omnia constant humana | Qui super caerulea valuisti pergere aequara Obtente tuo praesta crimina ne nos praemant gravia | Ave virgo Maria virginum colenda facta luminis porta fulgida filiique gravida creantis omnia Et nostri memor esto poscimus domina rebus malis expurga carminis nostri odas et libens a nobis audias | Nam Michaelis magna sunt suffragia nobis per aevum imploranda Spiritus atque omnia Christo famulantia nato et poli beata | Pulsisque jam temporibus Christe sancte te poscimus hostem praesta vincere poscit nullus ne nostra pereat Ut valeamus spiritu paraclito dante vitare futura thartaraei saeva maris data supplicia | Jesu tergere dignare animo mala Et ut te plebi largire ignea dona | Patri gloria laus et honor permaneat Cum spirito una potestas prole quoque beata per cuncta saecula
Fulltext source: 
F-Pn : Nouv acq Lat 01235
Notes: 
Version of the ms, close to the ah-version.