Genre: 
Full text: 
Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison | kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison | kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison | kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison | Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison | Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison | Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison | Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison | Kyrie eleison in excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison | Kyrie eleison
AH volume: 
47
AH item number: 
2