Genre: 
Full text: 
Kyrie rex splendens caeli arce salve jugiter et clemens plebi tuae semper eleison Kyrie eleison | Hyirmidicae quem turmae Cherubim laude perenniter proclamant incessanter nobis eleison Kyrie eleison | Insigniter catervae praecelsae et quibus Seraphim respondent te laudantes nostri eleison Kyrie eleison | Christe rex altithrone ordines angelorum novem quem laudant incessanter pulchre dignare servis tuis semper eleison Christe eleison | Christe quem toto orbe unica ecclesia hymnizet sol luna astra tellus mare cui et famulantur semper eleison Christe eleison | Ipse idem inclitae patriae perpetuae heredes sancti omnes digno carmine proclamant quem ovanter nobis eleison Christe eleison | Virginis piae Mariae o alma proles rex regum benedicte redemptor cruore mercatis proprio mortis ex potestate semper eleison Kyrie eleison | Insignissime ingeniti o genite origine jam expers et fine virtute excellens omnia catervae huic tuae clemens eleison Kyrie eleison | Limpidissime gloriae sol justitiae arbiter omnes gentes districte dum judices turmae obnixe precamur te tunc astanti clemens eleison Kyrie eleison