Genre: 
Full text: 
Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis | Dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret atque rursus in caelo collocaret
Fulltext source: 
CH-E 121