Full text: 
Adest dies sanctus dei claro resplendens lumine quo victor ad caelos potens rex Christus exsultans petit Quem turba tunc cum laudibus fortem resultans praedicat regem triumphantem sequens intrat polorum januas Hoc tunc videntes principes hinc obstupescunt protinus quis sit tonans interrogant tanti ducis hic transitus Reddunt quibus mox praevia haec angelorum tum agmina rex gloriae fortis potens est iste virtutum deus Claustra ast patent mox omnia gaudent in alto milia Christum sedentem cum vident laetum superna gloria O rex supernae gloriae qui patris in dextra sedes tu nos vide clemens tuos nunc deprecantes servulos Da spem fidem et catholicam da caritatis munera grates pias rite ut tibi reddamus omni tempore
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 50, 142