Full text: 
Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adiuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis maiestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus eius et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Notes: 
Versus ad Processionem