Full text: 
Qui benedici cupitis | Huc festini currite Benedicti patris opem quaerite | Terrena spernite ad poli gaudia mentes tendite | Quo vir inclytus iste certissimam monstravit semitam | In quo nil nisi pia simplicitas ac norma radiat | Hic jam a primo flore et annis teneris maturis moribus senectam possidens | Cunctas lascivae carnis illecebras domans hagio pneumati se vas exhibuit | Quantas deo animas lucratus fuerit dominus numerat et hostis ingemit | Cujus novas naenias et crudelissima proelia caelitus suffultus straverat | Iste calicem letali potu spumidum eminius misso signo crucis ceu saxo jacto fregerat | Persequentium ruinas dolet ut David opera absentum spiritu cognoscit Helisaico | Ut sacer Moyses de rupe fluvium precibus elicit ferrum natare praecipit | Ut Petrum dominus sic Maurum currere fecerat pelagus physin per fidem superans | Orbati patris luctum abstersit defuncto vitae reddito | Collectum mundi globum nocte ceu sub solis jubare vidit | Diu praescriptum beati sui transitus | Diem praenoscens signavit caris fratribus | Obeunte eodem quidam pulcherrimam viderant viam | Per quam illis est dictum Benedictum patrem caelos advectum | Quo sequi nos donet Christus
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121