Full text: 
Salus aeterna indeficiens mundi vita | Lux sempiterna et redemptio vera nostra | Condolens humana perire saecula per tentantis numina | Non linquens excelsa adisti ima propria clementia | Mox tua spontanea gratia assumens humana | Quae fuerant perdita omnia salvasti terrea | Ferens mundo gaudia | Tu animas et corpora | Nostra Christe expia | Ut possidemus lucida | Nosmet habitacula | Adventu primo justifica | In secundo nosque libera | Ut cum facta luce magna judicabis omnia | Compti stola incorrupta nosmet tua subsequamur mox vestigia quocumque visa
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: