Genre: 
Full text: 
Regnantem sempiterna | Per saecla susceptura | Contio devote concrepa | Factori reddendo debita | Cui jubilant agmina caelica ejus vultu exhilarata | Quem exspectant omnia terrea ejus nutu examinanda | Districtum ad judicia | Clementem in potentia | Tua nos salva Christe clementia propter quos passus es dira | Ad poli astra subleva nitida qui sorde tergis saecula | Influat salus vera effuga pericula | Omnia ut sint munda tribue pacifica | Ut hic tua salvi misericordia | Laeti regna post adeamus supera | Quo regnas secula per infinita