Full text: 
Cantemus cuncti melodum nunc alleluia | In laudibus aeterni regis haec resultet alleluia | Hoc denique calestes chori cantant in altum alleluia | Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus alleluia | Quin et astrorum micantia luminaria jubilant altum alleluia | Nubium cursus ventorum volatus fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul alleluia | Fluctus et undae imber et procellae tempestas et serenitas cauma gelu nix pruinae saltus nemora pangant alleluia | Hinc variae volucres creatorem laudibus concinite cum alleluia | Ast illinc respondeant voces altae diversarum bestiarum alleluia | Istinc montium celsi vertices sonent alleluia | Illinc vallium profunditates saltent alleluia | Tu quoque maris jubilans abysse dic alleluia | Necnon terrarum molis immensitates alleluia | Nunc omne genus humanum laudans exsultet alleluia | Et creatori grates frequentans consonet allelua | Hoc denique nomen audire jugiter delectatur alleluia | Hoc etiam carmen caeleste comprobat ipse Christus alleluia | Nunc vos o socii cantate laetantes alleluia | Et vos pueroli respondete semper alleluia | Nunc omnes canite simul alleluia domino alleluia Christo pneumatique alleluia | Laus trinitati aeternae in baptismo domini quae clarificatur hinc canamus alleluia alleluia
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: