Full text: 
Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori trinitati tonanti
Genre: 
Mass

Sequence