Genre: 
Full text: 
Eia dic nobis quibus e terris nova | Cuncto mundo nuntians gaudia | Nostram rursus visitans patriam | Respondens placido vultu dulci voce dixit alleluia | Angelus mihi de Christo indicavit pia miracula | Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda | Mox ergo pennas volucris vacuas diligens laeta per auras | Redii famulis ut dicam vacuatam | legem veterem et novam regnare gratiam | Itaque plaudite famuli voce clara | Christus hodie redemit nos a morte dira | Pater filium tradidit servis ut interimerent pro salute nostra | Sponte subiit filius mortem ut nos redimeret morte ab aeterna | Nunc requiem rapere licet omnibus et frui vita perpetua | Nunc colite pariter mecum famuli celebri laude sanctum Pascha | Christus est pax nostra
Fulltext source: 
F-PN Ms Latin 9448