Genre: 
Full text: 
Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere iam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia
Fulltext source: 
AH 53 038