Genre: 
Full text: 
Laudes Christo redempti voce modulemur supplici | Omnis in hac die rerum natura jubilet | Personet immensas filio dei gratias | Jam nostri concives caelestis sanctuarii milites | Ordines noveni in nostra vos adunate gaudia | Hymnite nunc superi pariter resonate inferi | Et omnis in domini spiritus gratuletur enesi | Qui hominis causa deus homo nascitur et fragili carne se deitas occulens probra sustinuit patiens | Virtutibus signis ut deus emicuit et corporis nostri necessitate fruens verus terrigena claruit | Ab hoste tentatus non est agnitus neque divinitas patuit | Ars artem delusit donec veteris nodum piaculi secuit | In ara crucis hostiam se pro nobis Christus obtulit deo patri morte sua nostra mortificans crimina | Jam victor Christus barathro populato mortis principe vinculato ab inferis pompa regreditur nobili | Haec dies quae illuxit post turbida regni Aethiopum tempora | Christus in qua resurrexit ultra victurus | Cum carne quam sumpsit de Maria virgine | Qui ovem cum gaudio patri | Quam perdiderat humero revexit suo
Fulltext source: 
CH-E 121