Genre: 
Full text: 
Is qui prius habitum | Mortalem induit pugnaturus immortale jam nunc | Resurgens et impassibile corpus sumpsit imperaturus caelis et terris et mari | Qui ad consessum patris ejus exaltatus manu dextera inde cursum fluminibus dat et vocem | Et christianum orbem firmat semper et marinos fluctus compescit sic | Ut stabile fundamen ecclesiae suae potenter componat | Et domus ejus spendescat in finem usque dierum
Fulltext source: 
CH-E 121