Full text: 
Agni paschalis esu potuque dignas | Moribus sinceris praebeant omnes se christianae animae | Pro quibus se deo hostiam obtulit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modum ejus illita | Sacrosancto cruore et tuta a clade Canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringat ad pudicitiam | Pedes tutentur adversus viperas | Baculosque spiritales contra canes jugiter manu bajulent | Ut pascha Jesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit | En redivivis mundus ornatibus | Christo consurgens fideles admonet | Post mortem melius cum eo victuros
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121