Genre: 
Full text: 
Grates salvatori ac regi Christo deo solvant | Omnes insularum incolae | Quem spectatum diu jam tenent | Et leges ejus mentibus captent promptulis | Quos derelicto populo | Delegit Judaeo de Abrahae carne genito | Et per fidem quos Abrahae natos fecit et cognatos suos sanctum per sanguinem | O Christe consanguineae naturae nostrae nos fove atque per divinam potentiam tuere | Ab omni incursu inimici et insidiis | Quem per carnis edulium delusisti hamo tuae majestatis fili dei | Tu resurgens imperitas non moriturus amplius tu mortalem nostram et terream naturam | Resurgens incorruptivam fecisti atque caelis invexisti
Fulltext source: 
CH-E 121