Full text: 
Carmen suo dilecto | Ecclesia Christi canat ob quam patrem matremque deserens | Deus nostra se vestit natura et synagogam respuit | Christe tuo sancto latere sacramenta manarunt illius | Tui ligni adminiculo conservatur in salo saeculi | Hanc adamans conjugem clauderis Gazae sed portas effracturus illius | Hanc etiam hostibus eruiturus es congressus tyranno Golitah | Quem lapillo prosternens unico | Ecce sub vite amoena Christe ludit in pace omnis ecclesia | Tute in horto resurgens Christe hortum florentis paradisi tuis | Obstructum diu reseras domine rex regum
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
CH-E 121