Full text: 
Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit pretium | Huic nomen exstat conveniens Idithun | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegetontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam inibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis | Denique saltum dederat hodie maximum nubes polosque cursu perpeti transvolans | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicem exspectet adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum | In finem saeculi ipse quoque semper sit nobiscum
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121