Genre: 
Full text: 
Christus hunc diem jucundum cunctis concedat esse christianis amatoribus suis | Christe Jesu fili dei mediator naturae nostrae ac divinae | Terras deus visitasti aeternus aethera novus homo transvolans | Officiis te angeli atque nubes stipant ad patrem reversurum | Sed quid mirum cum lactanti adhuc stella tibi serviret et angeli | Tu hodie terrestribus rem novam et dulcem dedisti domine sperandi caelestia | Te hominem non fictum levando super sidereas metas regum domine | Quanta gaudia tuos replent apostolos | Quis dedisti cernere te caelos pergere | Quam hilares in caelis tibi occurrunt noveni ordines | In humeris portanti diu dispersum a lupis gregem unum | Quem Christe bone pastor tu dignare custodire
Fulltext source: 
CH-E 121