Full text: 
Veni spiritus aeternorum alme | Mentes tuorum visita jacentes aegris moribus | Imple superna gratia terrigenarum pectora | Qui altissimi donum dei diceris | Fons perpetuus spiritalis unctio | Tu promissum omnipotentis munus esse crederis | Apostolos tu linguis fundavisti sanctos igneis | Lumen da te cordibus virtute perenni firmans miseris | Verum affer amorem muneraque caritatis plurima | Hostem depelle invidum da perfrui pace supera | Sic duce te praevio valeamus scandere | Aetherea convexa
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
AH 53, n° 71