Full text: 
Salve crux sancta arbor digna cujus robur pretiosum mundi ferret tallentum et hostis per lignum victor ligno revinceretur quodque exortus mortis primis erat terrigenis paradiso propulsis causa etiam vitae foret cunctis Christi morte vere vivificatis horrificum tuae semper signum inimicis crux sacra saevit quam mors pavet infernusque timet quae Christo suo reconsignet cui laus sit in aevum
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
CZ-Rajhrad R 388;
Notes: 
full text submitted by Lumír Škvařil;