Genre: 
Full text: 
Alma chorus domini nunc pangat nomina summi | Messias soter emmanuel sabaoth adonai | Est unigenitus via vita manus homousion | Principium primogenitus sapientia virtus | Alpha caput finisque simul vocitatur et est omega | Fons et origo boni paraclitus ac mediator | Agnus ovis vitulus serpens aries leo vermis | Os verbum splendor sol gloria lux et imago | Panis flos vitis mons janua petra lapisque | Angelus et sponsus pastorque propheta sacerdos | Athanathos kyrios theos pantocrator Jesus | Salvificet nos sit cui saecla per omnia doxa