Genre: 
Full text: 
Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna
Fulltext source: 
CH-E 121