Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula