Full text: 
Deus in tua virtute sanctus Andreas gaudet et laetatur eadem comitatus | Piscatio nati tui ipse primum factus piscator populorum Myrmidones idolatras diu fluctivagos reti coepit fidei | Is legibus Achaiam tuis deus victor illius subjugavit et tropaeum Christi tui fixit ibi bonum se ostendens militem | Miracuilis virtutibus doctrinis quaecumque quaesita spolia tibi o rex attulit | Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui regnum domine | Istum crucis socium et regni credimus | Christi filii tui atque fraterculum | Nos igitur peccatis nostris gravati te deus poscimus | Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet | Nos intercessione tuearis in aeternum
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121