Genre: 
Full text: 
Laudum carmina creatori lira plaude eia Pangens inclita Benedicti gesta voce canora | A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo caelica Et domini gratia confracta restaurat fraus signo retecta | Fratrem verbere miserum virtute reparat Ferrum enatat solida fit undae semita | Rupes flumina dant insolita corvus nil murmurans fert jussa Vidi sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam | Binos zabuli salvavit ab ira Patri filium post mortem redonat | Prophetis non impar ventura pronuntiat pueri superba divinat Sororis lacrimae fraterna mutant vota fantur simul Dei archana | Post haec anima sororis ad alta evolat Frater haec ita audiens mox laudem decantat | Laus et hono sit Christo et sanctis omnibus gloria
Fulltext source: 
AH 53 131