Full text: 
Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Rastislav Luz