Full text: 
Laurenti David magni martyr milesque fortis tu imperatoris tribunal tu manus tortorum cruentas sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem qui solus potuit regna superare tyranni crudelis cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides carnifex ungulas et usior craticulam vane consumunt dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo gaudet domini conviva favo conresurgendi cum Christo saturatus o Laurenti militum David invictissime regis aeterni apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper martyr milesque fortis
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Rastislav Luz