Genre: 
Full text: 
Sancti belli celebremus triumphum laude debita | Quo christicolum decens fit victoria | Dextrorsum castra Mauritius ducit agmina | Contra seclesta Herculius auget proelia | Conjurant saevi contra felicium vota | Conspirant sancti subdere colla devota | Decimum jam quemque caeli suscepit regia | Mox et subsequentum clara visura milia | Quorum precibus tua nos domine regat gratia | Tanti ducis ut mereamur sequi fida monita | Spatia vitae per cuncta
Fulltext source: 
CH-E 121