Full text:
Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Pangat canora caterva symphonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum jam renovantur Michaelis inclyta valde festa | Per quae laetabunda perornatur machina mundi tota | Novies distincta pneumatum sunt agmina per te facta | Sed cum vis facis haec flammea per angelicas officinas | Inter primaeva sunt haec nam creata tua cum simus nos ultima factura sed imago tua | Theologica categorizant symbola nobis haec ter tripartita per privata officia | Plebs angelica phalanx et archangelica principans turma virtus uranica ac potestas almiphona | Dominantia numina divinaque subsellia cherubim aetherea ac seraphim ignicoma | Vos o Michael caeli satrapa Gabrielque vera dans verbi nuntia | Atque Raphael vitae vernula transferte nos inter paradisicolas | Per vos patris cuncta complentur mandata quae dat | Ejusdem sophia compar quoque pneuma una permanens in usia | Cui estis administrantia deo milia milium sacra | Vices per bis quinas bis atque quingenta dena | Centena millena assistunt in aula ad quam rex ovem centisimam | Verbigena drachmamque decimam vestra duxit supra aglamata | Vos per aethra nos per rura terrea | Pars electa harmoniae vota damus hyperlyrica cithara | Quo post bella Michaelis ultima nostra deo sint accepta auream super aram thymiamata | Quo in coaeva jam gloria | Condecantemus alleluia
Genre:
AH volume:
53
AH item number:
190
- Log in to post comments