Genre: 
Full text: 
Laude dignum | Sanctum canat Othmarum Svevia mater | Talis nati profectu gratulans semper | Hic velut sidus eximium placitus deo | Inter fraternas caligines rutilans micat | Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus | Hic ejus membris subvenit minimis largus | Nunc suae perfectae vitae se testem exhibet | Debiles curando atque tuendo supplices | Hunc jam coetibus conjunctum sanctorum cuncti precemur | Ut nos fragiles semper conciliet domino deo | Qui regnat trinitas summa
Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121