Full text: 
Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor | Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam | Per circulum terrae precatus adjuvet vester | Nam dominus Petre caelorum tibi claves dono dedit | Armigerum Beniamin Christus te scit suum vasque electum | Mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati | Umbram tui corporis infirmis debilibusque fecit medicinam | Spermologon philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce | Multiplices victorias tu Paule Christo per populos acquisisti | Postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugum Christi pacatos jam coacturi | Ibi Neronis feritas principes apostolorum proeliis plurimis victores diverse te Petre et Paule addixerat poenae mortis | Te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christo
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121