Full text: 
Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi adstruis ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus delegit Stephane per quem fideles suos corroboret se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: